monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > bnf9389.51 > sectio 177 > 17 > sectio 19 > sectio 21 > sectio 107 > sectio 112 > sectio 280 > sectio 76 > sectio 251 > bnf10439.193 r > 10 > sectio 22 > sectio 27 > sectio 124 > sectio 211 > sectio 7 > sectio 25 > sectio 98 > sectio 14 > 6 > sectio 94 > 9 > 10 > sectio 131 > sectio 142 > 17 > sectio 35 > sectio 96 > 5 > sectio 77 > sectio 50 > sectio 47 > sectio 442 > sectio 29 > sectio 241 > sectio 122 > sectio 65 > sectio 162 > sectio 74 > sectio 185 > sectio 13 > sectio 273 > sectio 2 > sectio 301 > sectio 31 > sectio 252 > sectio 155 > sectio 28 > sectio 17 > sectio 78 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, . . . <<<     >>> 2.

1.

1 Numquidnam mentitur Deus? Sed non mentitur, quia impossibile est mentiri Deum.
2 Impossibile quoque istud numquidnam infirmitatis est? Non utique; nam quomodo omnia potest, si aliquid efficere non potest? Quid ergo ei impossibile? Non quod virtuti arduum, sed quod naturae eius contrarium.
3 Impossibile, inquit, est ei mentiri.
4 Impossibile, istud non infirmitatis est, sed virtutis et maiestatis; quia veritas non recipit mendacium, nec Dei virtus levitatis errorem.
5 Ideoque sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4).